Ecce textum ex quo res in hac emissione tractatae excerptae sunt:
"Ad Lelium suum, de pertinacia spei humane.
[1] Adeo pertinax et fixa mortalium spes est adversus infeliciter experta, ut neque sterilitas agricolam, neque tempestas nautam, neque tectorum casus architectum, neque patremfamilias sobolis acerbus interitus deterreat ab incepto. Hinc illa comunia, ut et famelicos serere et naufragos navigare et ruinis vix elapsos nova super eisdem fundamentis edificia moliri et orbos senes inter sepulcra filiorum aliis procreandis intendere videamus. Piscatores frigoribus et fame confectos hic ante oculos habeo. [2] Mirum et prorsus incredibile, totos dies ieiuni ac nudi noctesque ad auroram insomnes agunt, cum interim vel hamos vel retia tentantium una eademque sors est: nichil agere, frustra torqueri, tempus, in aliis aliquanto forsan utilius consumendum, perdere; neque tamen obstinatis ad inceptum animis a fatali gurgite divelluntur. Usque adeo etiam amari exercitii consuetudo longior dulcis est. Infaustam arenam imo verrentes alveo, quam fugiunt egestatem inter undas et scopulos inveniunt, nunquam forte quod tantopere satagunt, reperturi. [3] Illa quidem dictu minora, nescio an maiori admiratione digna sint. Ferarum studium, totiens vacuatis cubilibus, non lentescit; novis fetibus pariendis alendisque prioris raptu nunquam segnior tigris redit; columbe, crebri partus solatio destitute, nichilo moderatior in reliquum ardor est; philomena, postquam pastorali furto perditos natos longo gemitu et predulcibus querimoniis prosecuta est, nidum ab eodem ramo, sequentis puerperii fortunam tentatura, suspendit. [4] Rem dicam novam tibi sed omnibus vallis huius incolis notissimam. Aquila iampridem in his montibus habitat; subulcus advena, nedum quos pascit suibus sed hirsutis etiam apris asperior, clam nido insidiatus est, neque animam suam pluris extimans quam valet, de altissima rupe, que fonti Sorgie nubibus par impendet, ancipiti fune demissus, cuius rei vel meminisse horror est, ad aeriam domum temerarius predator accessit, et solicite genitrici, spem generis, pullos implumes abstulit. [5] Id semel, idque iterum et iterum ausus, nil amplius aquilam movit, quam ut, nuper tristi domicilio deserto, nidum dumosamque supellectilem in alteram rupis partem parumper avexerit; illic modo sepius amisse sobolis spem refovet, nichil solito letius, ut reor; siquidem saxeus iste suus hostis, exigui lucri cupidus, vite prodigus, iam restem nodosque preparat, quibus per inane suspensus de insolito specu solitas predas agat.
[6] Iam sensim ad minima rerum ratiocinando descendimus; nec apibus quidem prerepti mellis iniuria mellificandi dulcedinem, nec formicis sub terra latentium horreorum inundatio graniferi laboris experientiam frequentisque cursus ac recursus imminuit voluptatem; non enim desperant infeliciter tentata retentari posse felicius. [7] Alioquin, si cum successibus rerum animorum simul spes intereat, torpebunt estus hi quos undique cernimus, actionum variarum, quotidie interpellantibus fatis, et vitam situ marcidam exitus inglorius manebit. Quod ne forte contingeret animantibus cuntis et presertim homini, dura propositique tenacia pectora data sunt."
-------
Inveniendus ipse Jacobus sum apud Pipiatorium @ApudRecentiores aut @jacobusbanks.
Date commentaria et desidera vestra, quae ad hanc seriem plane pingui Minerva editam pertinent!
Repieretis omnia de hac serie emissionum et quidem modos quibus illam alere potestis apud:
colloquia-apud-recentiores.simplecast.com